- NOTARIUS
- NOTARIUSapud Ingulfum pro Cancellario, cuiusmodi hominum generis, sub prircis Imperatoribus, nulla omnino erat dignitas, neque enim publici muneris fuerat nomen, sed tantum ministerii in aulis Principum aliorumque Procerum. Erat quippe moris, ut Magistratus de negotiis tractaturi, convenirent in aliquo loco, qui quod a vulgo secretus esset, Secretum vel Secretarium dicebatur. Haec secreta in primo aditu vela, et dein cancellos habebant, quorum illa qui servabant, dicebantur Velarii; isti Cancellarii: voce non admodum antiquâ, ut cuius nullam in Digestis mentionem factam, notant Viri docti, in Codice vero tit. de Assessoribus, et alibi saepius legas. Praecipuum tum eorum munus, docente Agathiâ l. 1. ut ad cancellos haererent, admissiones curarent, et, ne quid tumultus, ut fieri amat in turba, oriretur, prospicerent. Accessit postea aliquid dignitatis, sed multo post Carini Imperatoris tempora, quem miratur Vopiscus c. 16. quod Praefecturam Urbis uni ex suis Cancellariis dedisset. Cassiodori enim aetate, Cancellarium, non ut olim, Ostiarii munus sustinuisse, verum ex parte etiam eorum, qui a Secretis hodie in aulis Principum vel a libellis supplicibus nominantur, fuisse, discimus ex eius l. 11. Adhuc tamen, ut ibi dicitur, lucidas fores tenebat et claustra patentia. Sic passim, apud Scriptores citimae vetustatis, legimus fuisse in obsequiis Imperatorum, Regum et maiorum utriusque Imperii Magistratuum, Cancellarios, quorum ministeriô varie utebantur. Nam Praefectum Praetorio, cui inter coetera annonae totius summa procuratio imcumbebat, habuisse in officio Cancellarios, quos per provincias dimittebat, intelligimus, ex eodem Cassiodoro l. 12. Praefectum quoque Urbi Cancellarium cum scribis in officio habuisse, indicat antiquum Edictum, ex auctoritate Turcii Aproniani Praef. Urb. propositum. quod exstat apud Brisson. de Formul. l. 3. et Inser. p. 647. In Imperio Orientis etiam Quaestori suos fuisse Cancellarios, apparet ex Novella X. Constantini Tom. 2. Iuris Rom. p. 154. etiam in Constit. Karoli M. Cancellarius simpliciter pro Scriba et Actuario usurpatur: cui ordiniqui praepositus fuerat, summus et primus Cancellarius, in quanta fuerit dignitate, ex Adalhardo Abbate Corbeiensi, Karoli propinquo, docet Hincmarus Ep. 3. c. 16. Apocrisiario ---- soctabatur summus Cancellarius, qui a Secretis olim appellabatur, erantque illi prudentes et intelligentes ac fideles viri, qui praecepta regia scriberent et secreta illa fideliter custodirent. Tandem vero sub Imperatoribus citerioribus, ut et sub Regibus Francorum, eo ascendit Cancellarii dignitas, ut, quô munere olim apud romanos Quaestor Sacri Palatii, vel Logotheta apud Constantinopolitanos, eôdem hodie in Aulis Principum et Regum utatur Cancellarius: quâ voce etiam Λογοθέτην interpretatur Nicetas Choniates de relus gestis Manuelis Comneni l. 7. Imo illi ipsi tres ad Rhenum Archiepiscopi Electorales, pro tribus Imperii Germanico Romani Regnis, quae olim corpori Imperii Occidentalis inserta erant, hôc titulô insigniuntur; ita ut Antistes Moguntinus per Germaniam, Trevirensis per Galliam, Coloniensis per Italiam, Cancellarii et Archicancellarit nomen et dignitatem usurpent. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 9. et in voce Cancelarius. Praeterea, Notarii dignitas varia ac diversa in Palatiis Imperatorum fuit. Alii enim et in iis praecipui erant, qui Notarii et Tribuni seu Tribuni Notariorum, dicehantur, de quibus in voce Tribunus. Alii erant Tribuni et Notarii Praetoriani, qui ex Corniculariis et Primiscriviis officii Praefecturae Praet. ad eum locum pervenerunt ut docet Senator l. 6. Ep. 3. et l. 11. Ep. 20.Tertii denique erant, Notarii et Domestici, ut est in l. 2. et 3. Cod. Th. de Primicerio et Notariis; de quibus singulis multa congessêre Pancirollus Notit. Imper. Gutherius de Officiis domus Aug. Sirmondus ad Sidonium, Henric, Vales. ad Marcellin. l. 17. Cuiacius, Iac. Gotofredus ad Cod. Theodos. etc. In Notit. Imp. p. 61. 146. et apud Senatorem l. 6. Ep. 16. occurrit Primicerius Notatiorum. In ead. Notit. p. 3. 114. Primicerius Notariorum Castrensis sacri Palatii, Car. du Fresne Glossar. ubi et alia quaedam Notariorum genera exhibet, ut et Macri Fratres in Hierolex. Vide quoque supra Grammaticus. VARIA APUD AUCTORES NOTARIORUM GENERA. Notarii Apostolici et Imperiales, passim occurrunr, etiam in veter. Actis, alibi quam in Pontificum aut Imperatorum territoriis descriptis. Id enim iuris tum invaluerat, ut Notarius vel Tabelli ab Imperatore, vel Papa, vel ab eo, tui hoc speciali privilegiô indultum erat, ordinatus, posset ubique, etiam in Francia vel Anglia, seu Hispania, non solum in terris eis specialiter subiectis, suô officiô uti et instrumenta conficere etc. ut habet Speculator tit. de Fide Instrum. §. Restat, n. 131. Atque id quidem necessario observandum fuit, quod vulgo quaeritur, cur Acta publica passim regionum exarata, confecta dicantur a Notariis Apostolicis et Imperialibus, vide Petrum de Vineis l. 6. c. 32. etc. Notarius Castrensis, vide supra Grammaticus ubi et de Notario S. Consistorii. Notarii Ecclesiae Romanae apud Gregorium M. l. 2. Iud. 11. Ep. 54. Epistolis Pontificum subscribebant. Id. l. 4. Ep. 25. Horum Primicerius, dictus eft postmodum Protonotarius. Vide infra in hac voce. Notarii Episcoporum, eorum Scribae, qui ut plurimum assumebantur ex Clericorum ordine, et in Ecclesiis munia alia obibant Ecclesiastica: qualia erant, cereos pontare, Gregor. l. Sacram. Item baculum Episcopi,Messianus Presbyt. in vita Caesarii Arelat. Notarii Regionarii, dicti sunt VII. Notarii Romae, a Clemente Pontifice primum instituti: quorum erat gesta Martyrum sollicite, quemque per regionem suam, perquirere. Iidem etiam inter coetera Populo per Urbem (quod hodie Cursores faciunt) denuntiabant, quando Papa Litanias facere, aut ubi Missam celebrare, velstationem indicere constituisset. Praeterea nomina et numerum baptizatorum Pontifici referebant. Vide Gregorium M. l. 7. Ind. 1. Ep. 17. Postea aucto eorum numerô, qui ex VII. illis primisfuerunt, Notarii Regionarii, vel Protonotarii vocati sunt, reliquis simplici Notariorum nomine relicto. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex. Notarii Regis, apud Gallos, alii olim fuêre ab iis, quos Secretarios Regis vocabant, quod potissimum colligitur ex Statuto dato Lorriaci pro-Hospitio Regis Philippi M. A. C. 1317. quod exstat apud Car. cu Fresne loc. cit. Praeterea ex Edicto Caroli V. tunc Regentis Franciae A. C. 1359. 27. Febr. quô magnô Officiariorum numerô rescisiô, ex Notariis quinquaginta tantum reservavit, atque in iis octodecim in Aula sua munus exsequuturos. Sed postmodum unita sunt haec munia. Notarius Secretorum, apud Vopisc. in Drvo Aureliano c. 36. Accidit autem --- ut Mnestheum quendam, quem pro Notariô Secretorum habuerat, libertum, ut quidem dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet etc. i. e. quem Zosimus vocat τῶ ἔξωθεν φερομένων ἀπ οκρίσεωνμηνυτὴν: quod erat proprie munus Secretariorum. Vulgo a Secretis vocabant; Graecis diterioribus Ἀσηκρῆται, item Ἀποκρισιάριοι et Ῥαιφενδάριοι appellantur. Vide Salmas. Notis ad Vopisc. loc. cit. et hîc passim, in vocibus Apoerisiarii, Referendarii et Responsales.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.